Hľadaný výraz: Mich 1,10-16, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
10 In Geth nolite annuntiare, lacrimis ne ploretis, in Bethleaphra in pulvere volutamini. 11 Et transite vobis, habitatores Saphir, confusi ignominia; non sunt egressi habitatores Saanan. Planctus Bethesel auferet a vobis mansionem suam. 12 Profecto trement de bono habitatores Maroth, quia descendit malum a Domino in portam Ierusalem. 13 Iungite quadrigae equos, habitatores Lachis; principium peccati est filiae Sion, quia in te inventa sunt scelera Israel. 14 Propterea dabis dimissionem super Moresethgeth. Domus Achzib in deceptionem regibus Israel. 15 Adhuc expugnatorem adducam tibi, quae habitas in Maresa; usque Odollam veniet gloria Israel. 16 Decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te.

1

mail   print   facebook   twitter